Magistra sum litterarum hispanicarum s. XVI et XVII, et linguam latinam utilissimam esse credo ad materiam docendam. Infeliciter, aliqui discipuli Universitatis linguam latinam modo uno anno discunt, et paucos auctores latinos cognoscunt.
In omnibus litteris hispanicis, praecipue temporis Renascentiae, opus est discipulos has scientias habere ut possint intellegere opera sollicitudinesque hominis illorum saeculorum. In lectionibus meis, scripta latina uti conor, ut discipuli mei comparare possint scriptis hispanicis.
Exempli gratia, in ultimo curso scholastico, discipuli carmina garcilasiana didicerunt. Ad intellegendum “Soneto XIII”, qui metamorphosis Daphnes narrat, dedi quoque carmen originalis Ovidii. Discipuli mei potuerunt videre constructiones mobiles linguae latinae. Haec explicant quod lingua Garcilasi verba situat in fine sententiae, similis lingua latina, et multa hyperbatona utitur.
Ecce excerptum carminis ovidiani, ubi omnis incipiat, comparatum cum carmine garcilasiano:
A Dafne ya los brazos le crecían
y en luengos ramos vueltos se mostraban;
en verdes hojas vi que se tornaban
los cabellos que el oro oscurecían;
de áspera corteza se cubrían
los tiernos miembros que aun bullendo estaban;
los blancos pies en tierra se hincaban
y en torcidas raíces se volvían.
Aquel que fue la causa de tal daño,
a fuerza de llorar, crecer hacía
este árbol que con lágrimas regaba.
¡Oh miserable estado, oh mal tamaño,
que con llorarla crezca cada día
la causa y la razón por que lloraba!
Vix prece finita torpor gravis occupat artus,
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
complexusque suis ramos ut membra lacertis
oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.
cui deus «at, quoniam coniunx mea non potes esse,
arbor eris certe» dixit «mea semper habebunt
te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;
tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
vox canet et visent longas Capitolia pompas;
postibus Augustis eadem fidissima custos
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!»
finierat Paean: factis modo laurea ramis
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.