portugus-sonho-proftico-de-d-manuel-com-os-rios-ganges-e-indo-numa-edio-de-os-lusadas-1880-unknown-340-king-manuels-dream-of-the-rivers-ganges-and-indus-MWFFW7
Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp

De somniis nautarum

portugus-sonho-proftico-de-d-manuel-com-os-rios-ganges-e-indo-numa-edio-de-os-lusadas-1880-unknown-340-king-manuels-dream-of-the-rivers-ganges-and-indus-MWFFW7
Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp

De somniis nautarum

portugus-sonho-proftico-de-d-manuel-com-os-rios-ganges-e-indo-numa-edio-de-os-lusadas-1880-unknown-340-king-manuels-dream-of-the-rivers-ganges-and-indus-MWFFW7
Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp

De somniis nautarum

Quam hic legetis una ex orationibus aditialibus fuit certaminis theatralis c. i. THALIA, quod a Schola Humanistica institutum est Bracarae Augustae, in Lusitania, mense Augusto anni MMXXVI.

Antiqui, ut scitis, opiniones contrarias susceperunt de somniis eorumque ui diuinatoria: plurimi in iis quaesiuerunt nuntios a deis missos, nonnulli alii, Aristotelis exemplo, omnino recusauerunt ea esse interpretanda. In altero libro de diuinatione, Cicero celeberrime negauit, propter ipsarum obscuritatem imaginum, deos uelle homines monere phantasmatis nocturnis:

“Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. Iam vero quo pertinent oscuritates et aenigmata somniorum? (Div. II, 131-132). 

His uerbis Cicero respondit fratri Quinto, qui paulo ante factum notum retulerat Simonidis poetae. Is, enim, “cum ignotum quendam proiectum mortuum uidisset eumque humauisset haberetque in animo nauem conscendere, moneri uisus est ne id fáceret ab eo quem sepultura affécerat; si navigasset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros qui tum nauigassent.» (Div. I 56).

«Quis tandem [somnia talia] potest contemnere?», rogabat Quintus. Poetae Romani certe nequiuerunt, illi qui saepissime nautas depínxerint a somniis ductos, siue ad infortunium (Palinurum sane refero), siue ad fortunam, ut in Hesperiam Aeneas reductus est penatibus deis monentibus. Nautis carminum antiquorum somnium fuit uox et uoluntas deorum, quod sequi oportebat tamquam caelum stellasque.

Miserum tamen Pompeium, qui somnio non paruerit cum sibi uisus est Iuliae occurrere antequam in Aegyptum transiret! In tertio libro Pharsaliae Lucani, umbra uxoris mortuae per somnia maritum monet: «Bellum te faciet / ciuile meum». Sed Pompeius monitum contemnit:

«ille, dei quamuis cladem manesque minentur,

maior in arma ruit certa cum mente malorum,

et ‘quid’ ait ‘uani terremur imagine uisus?

aut nihil est sensus animis a morte relictum

aut mors ipsa nihil.»

Haec funesta ducis superbia illa nuntiat quae multis saeculis post, tempore aureo nauigationis, gubernatores nonnulli persecuti sunt. Tum enim, surdas aures praebentes Erasmo qui suadebat ne nautae superstitionibus essent obnoxi, somnia interpretari perrexerunt non ut sequerentur consilia deorum, sed modo ut gloriam suam futuram corroborarent. 

Cum Americam repperisset, et ut ipse narrauit in epistula ad reges Hispanorum de quarto itinere suo, Christophorus Columbus solus et febricitans in litore peregrino iacebat et tandem obdormiuit. Mox per somnia sibi uisus est a «pia» uoce curari. Angelus quidam laudes Columbi tam magnas pronuntiauit ut uix credi possit: gubernatorem lectum fuisse a Deo confirmauit, animum addidit ut difficultates praesentes superaret, ingentes diuitias optimamque famam ei promisit.

Alterum exemplum horum magnificentium somniorum inuenítur in opere quod hic laudare et placet et decet: «Os Lusiadas». Aloisius Camoes illic locum inclúdit notissimum in qua gubernator Vasco da Gama somnium diuinum narrat regis Emmanuelis Lusitanorum, quo regnante reppertae sunt et Brasilia et uia Atlantica ad mare Indicum.

Ut fecit Vergilius in loco celeberrimo de fluuio Tibere, Camoes regem Emmanuelem inducit dum is sibi uidetur uisitari a duobus fluminibus, Gange et Indo, qui ei uictorias nuntiant Lusitanorum in terris Indicis. Nunc, si ueniam datis, locum legam excerptum e quarto libro camoeniano, ubi maxima cum humilitate, Ganges flumen ad pedes regis se provolvit:

«Ó tu, a cujos reinos e coroa

Grande parte do mundo está guardada,

Nós outros, cuja fama tanto voa,

Cuja cerviz bem nunca foi domada,

Te avisamos que é tempo que já mandes

A receber de nós tributos grandes.»

Somnium Emmanuelis uestigium est temporum quibus nautae, arrogantia capti, se deos ipsos superare crediderunt. Scriptores illorum annorum numina finxerunt sine ulla potestate, sine ulla ui, pupas tandem in manibus somniatorum. 

Diu homines europaei se deluserunt uanis promissis auri opumque illarum regionum longiquarum, sed ineunte saeculo septimo et decimo, cum patuisset vitas eorum adhuc bellis et miseriis flagrare, aliqui sententiam mutauerunt et primae uoces paenitentes exstiterunt.

Michael de Cervantes exemplo Heliodori opus exarauit quod «Labores Persilis et Sigismundae» («Los trabajos de Persiles y Sigismunda») inscribitur, et quo itinera maritima narrantur duorum amantium. In libro secundo illius operis, Persiles in litore dormiens sibi uidetur duabus mulieribus occurrere: prior in carro bestiis lasciuis uehitur; altera inter puellas pulcherrimas ambulat. Persiles agnoscit allegorias Lasciuiae et Castitatis, et intellegit pericula carnis unica obstacula esse quominus, itineribus iam peractis, Sigismundam uxorem ducere possit. Iste locus postremi operis cervantini (mortuus enim est triduo postquam fabulam perscripsit), modum demonstrat quo somnia homines reducere possunt ad uirtutem. 

Etsi non apparet, numen quod somnia Persili mittit Deus Christianorum sane est. Idem qui subest somniis alterius gubernatoris cuius patriae fuit, saltem tempore Cervantis, inimicissima Hispaniae. De antiquo nauta enim loquor, cuius uitam descripsit Britannus Samuel Coleridge in illo mirifico carmine «The Rime of the Ancient Mariner». Gubernator qui fabulae persona praecipua est péperam intérficit magnam auem marinam “albatros» uulgo nominatam. Ex hoc infortunia uaria consequuntur quae somniis aliorum nautarum confirmantur:

«And some in dreams assured were

of the spirit that plagued us so.

Nine fathom deep he had followed us

From the land of mist and snow.» (II)

His omnibus signis gubernator impéllitur ad paenitentiam, quam tandem ille amplectitur toto animo benedicens aliquibus bestiis marinis, dirissimis aspectu. Tum denique Maria mater Dei ei concédit nouum somnium ex quo intéllegit maculam suae culpae iam elutam esse:

«The silly buckets on the deck,

That had so long remained,

I dreamt that they were filled with dew;

And when I woke, it rained.» (V)

Inde a saeculo septimo et decimo usque ad saeculum undeuicesimum, nautae Christiani sibi in somniis uisi sunt a Deo córrigi et redúci ad bonam frugem. Mox autem tempus aduenit maximarum mutationum: mirae machinae compertae sunt et Deus in umbras recessit. Signis diuinis amissis, illa tempestate poetae minus spem collocare coeperunt in ui nauigationis. Fortiter uincere pericula maris fatum hominum esse desiuit, praesertim quia (ut opinio eorum fert) nihil noui inuenítur in extremo itinere, praeter solitum animi dolorem. 

Arthurus Rimbaud, qui aliquot annis post ipse cogniturus era foeditatem mercaturae in terris exoticis, adhuc adulescentulus «Navem ebriam» (gallice «Le Bateau ivre») scripsit, in quo carmine nauem depingit quam initio plena imaginum somniorumque est, sed denique sine ullo fine per maria errat. Carmen illustrare uidetur philosophiam quam Carolus Baudelaire, maior natu quam Arthurus, patefecit in opere quod inscribitur «Iter» («Le voyage»). Locum legam ubi nautae, cum rogati essent nuper reuersi ea quae procul uiderunt, hoc tristissimum responsum dederunt: «multa, sed taedium merum”.

«Dites, qu’avez-vous vu ? — Nous avons vu des astres

Et des flots ; nous avons vu des sables aussi ;

Et, malgré bien des chocs et d’imprévus désastres,

Nous nous sommes souvent ennuyés, comme ici.»

Uos interrogo nunc quid his temporibus faciendum sit, nobis qui in aurora uíuimus nouarum mutationum (fortasse maximarum quas adhuc uídimus). Oportet inuestigationem rerum naturae provehamus et expeditionibus superbis faueamus ad maxima caeli, ad atomorum minima? Oportet omnem potestatem intellegendi menti alienae relinquamus, ut illae, et humanitate et diuinitate carenti, fati nostri remittamus habenas? Ecqui nobis manet angulus quem tantummodo homines libere peruestigare possimus?

Siquid est in me prudentiae, audeo uobis omnibus parvum consilium praebere. Attendite obsecro ad somnia uestra et, tam saepe quam fieri possit, ea descríbite. Fortasse Deus (uel dei) illa non cotidie neque cuilibet mittunt, sed somnia semper reuélant imagines antiquas et nobis ignotas per quas in intimos sensus nostros penetramus. Hi sensus, mea quidem sententia, natura non sunt modo humani sed partim diuini, fundus diuinatatis est arcanus qui sedet in nobis tamquam continetur in libris sacris omnium religionum. Siue credimus, siue non credimus, nos demittamus in altitudinem somniorum ut nos ipsos penitus noscamus. Modo sic tranquillius navigare poterimus inter undas quae hodie altissimae nobis minantur.

Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp
Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp
Share on facebook
Share on twitter
Share on linkedin
Share on whatsapp
Cerrar menú
Esta página utiliza "cookies" para mejorar la navegación.
Esta página utiliza "cookies" para mejorar la navegación.

Esta página utiliza «cookies» para mejorar la navegación.